monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 1 > bnfNAL1585.69 > sectio 11 > bnf11947.244 r > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 87, 14
Iustus septies cadit in die, fortiorque resurgit . Multae enim sunt tribulationes iustorum . In sex tribulationibus, dicit Iob, liberabit te Dominus, et in septima non tanget te malum . Non deseras, quaeso, patientiam: patientia enim iustorum non peribit in finem . Non te moveant opprobria exprobrantium tibi , quia testimonio Scripturae, non contristabit iustum quidquid acciderit ei . Docent nos exempla maiorum, quia viri magnanimi fortitudo gravioribus iniuriis lacessita grandescit.